Hľadaný výraz: Gn 25,1-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, 2 quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue. 3 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim. 4 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae. 5 Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac; 6 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. 7 Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni. 8 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. 9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, 10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius. 11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.

1

mail   print   facebook   twitter